Danmarks Breve

BREV TIL: Arní Magnússon FRA: Alphonse des Vignoles (1696-01-13)

PASTOR A. DES VIGNOLES TIL ARNE MAGNUSSON. Lipsiæ Idib. Januarii (13. Jan.) 1696.

Trykt efter orig. i AM. 913, 4to. Udbeder sig oplysninger fra de biblioteker, som A. M. kommer til at besøge.

Pro memoria sublevandâ.

Humanissimum Amicum Dominum Arnam Magnæum enixe rogo, ut in hane Schedulam oculos aliquando conjiciat, et in eâ contenta exequutioni mandare, suo tempore, meminerit.

1. Dum Bibliothecas in qvibus extant MSS. Codices, perlustrabit, Bibliothecariorum nomina, Professiones, Genium sive Indolem, et Amicos sive Berolinienses, sive Lipsienses, si quos habeant, diligenter annotabit.

2. Comparabit Catalogos MMS.-rum integros, si editi sunt: Sin minus, Indicem excerpet quantum poterit prolixum; saltem chronologicorum, et historiarum sive generalium, sive particularium, cujusdam certi loci aut temporis.

s. 689 3. Observabit præcipuè num extent Manuscripti Codices sequentium Autorum: Pontificalis Damasi, sive Anastasii Bibliothecarii; Mariani Scoti; Sigeberti Gemblacensis; Ottonis Frisingensis, Richardi Cluniacensis: Gothofridi Viterbiensis; Conradi Uspergensis; Alberti Stadensis; Martini Poloni; Bernardi Guidonis: Et Catalogis non semper fidendum esse meminerit exemplo Conradi Lipsiensis, et alterius horum quem non nomino, sed quem probè intelligit Amicus. Anonymi enim erant hucusque.

4. Illorum Autorum, si aliquos inveniat, accuratê annotabit statum et qualitates: hoc est, num eleganter sint scripti, an secus; num unâ aut variis manibus; num in membranâ, aut in chartâ; num continuo tenore, aut spatiolis vacuis intermixtis, num sine aut cum Appendicibus; etc. Et quo tempore circiter desinant.

5. In specie, dum commorabitur Gothæ, sciscitabitur de quâdam Nobili Dominâ, Arausione (Orange), ni fallor oriundâ, nunc connubio junctâ cuidam Conciliario Gothano, qui tamen non Gothæ, sed propè Gotham habitat, ut audivi. Indicis loco erit, quod antea nupta fuerat Wolferbyti cuidam Aulico, nomine de Kodevick. Nec plura mihi nota sint. Gratissimum mihi erit, si possim præcisè et certo scire nomen hodierni Mariti, cum officio illius, locoque habitationis, Et quos illa habeat liberos sive ex primo, sive ex ultimo matrimonio.

6. Tandem supradictorum omnium, vel quorundam, commodo suo, notitiam mihi dabit, scribendo rectà per Postarn, Et Epistolas suas hoc modo superscribendo, A Monsieur Des-Vignoles Ministre de l’Eglise Françoise, à Brandebourg; Vel, si lubet, à Monsieur Desvignoles Ministre, chez Monsieur Palmié Maitre Apoticaire, a Berlin. Rescribam certissimè, si quonam mihi indicetur. Nec tantum Benificii meminisse juavbit: Sed ipso facto, si occasio forat, gratitudinem meam et sincera (!) amicitiam testari non pigrabor. Faveat Deus et itineribus et studiis Amici suavissimi. Id precatur ex corde.

Alphonsus Des Vignoles Past. Eccl. Gall. Reform. Brandenburg.