Danmarks Breve

BREV TIL: Arne Magnusson FRA: Alphonse des Vignoles (1696-06-02)

PASTOR A. DES VIGNOLES TIL ARNE MAGNUSSON. Brandenburgi Postridie Kal. Junii (2. juni) 1696.

Trykt efter orig, i AM. 913, 4to. Adr. »A Monsieur Monsieur Magnæus chez Monsieur Eckart dans la Reichstrass a Leipsig.« Forespørgsler og meddelelser om bøger og håndskrifter.

Charissime Amice,

Sensim sine sensu jam ferè elapsus est Mensis ex quo tuas accepi Litteras, ad quas serò nimis (ut fateor) responsum mitto. s. 690 Si meæ Te adhuc Lipsiæ inveniant, ne pigeat, quæso antè discessum tuum, semel adhuc ad me rescribere, et de uno aut altero certiorem facere.

Chronicon cujus initium: Considerans Historiœ sacrœ prolixitatem: Catalog Feller, pag. 314. Num. 47 desinit, ut asseris, in anno 1261. Paulò aliter in schedis meis annotavi, scilicet annum 1257. Iterum igitur Chronicon illud inspice, ut certius errorem meum corrigam; Et observa num meminerit mortis Papæ Alexandri IV. qui obiit anno 1261 mense Majo.

Locus de Papissa, quem ex eodem codice descripsisti, prorsus me fugerat. De eo igitur gratias ago. Verum, cum addis, Hanc eandem Historiam iisdem ferè verbis habere Siffridum Misnensem; num de Siffrido MS. aut de Edito loquutus es? Sanè illam in Editione Pistorii, non invenerunt amici quidam ad quos de eà re scripsi: Liber enim mihi non est ad manum. Sed eadem verba jam dudum habeo ex Compilatione Chronologicâ editâ ab eodem Pistorio, nisi quod, sub finem, Compilatio habet prodit pro prodidit; et post clamans, addit, ad Papam.

Interrogas de MS. Ditmari quod accepturum me spero. Non aptius respondere possum quam ipsissimis verbis Illustrissimi cujusdam Germani qui MSm illud liberaliter transmissurum ad me promisit. Gallica sunt, nec amplius tibi barbara. Reineccius publiant son Ditmarus dit d’avoir appres qu’il y avoit un Exemplaire plus correct ou plus entier dans l’Archif (debuit dixisse les Archives) de Saxe. Mais ny luy ny d’autres ne l'ont jamais pû obtenir. Le mien est venu d’ailleurs, et vaut peut estre bien celuy de Saxe. Animus tamen est tentere utrum Codicem ilium Saxonicum aliquando videre possim.

Paucis abhinc diebus Stendaliam me contuli inspecturus Bibliothecam privati cujusdam Alvenslebii dicti. Itineris non me poenituit. Dns. Prætorius illius Bibliothecæ Director (Hæredibus, ut arbitror, aliorsum occupatis) humanissimum se præbuit. Viginti, aut circiter, MSa ostendit, inter quæ extat Chronicon Honorii Solitari i (Is est Augustodunensis) inscriptum Imago Mundi, jam pridem editum; Et Historia 30 primorum Archiepiscoporum Magdeburgensium, quæ an edita fuerit ignoro. Vide num de iis aliquid annotaverit Sagittarius in Introductione ad Hist. Eccl. Et significa. Utrumque MSm in membranâ est, et eleganter satis scriptum. Ut pertransennam tantum perlustravi; accuratius, cum Deo, in posterum inspecturus: In quibus si aliquid notandum habeatur, præter jam edita, jungentur fortasse aliis Autoribus quorum Editionem paro.

s. 691 Monet Sagittarius, ex Hallervordio, Regiomonte et Ultrajecti MS. haberi Martini Poloni. De Regiomonte nihildum accepi. De Trajecto res est certa. Extant in Bibliothecâ Academicâ duo Martini Poloni Codices MSi in folio. Unus in Membranâ, alter in papyro. Pertingit ille usque ad a. 1320. Sed neuter ad meum propositum. Vix enim quibusdam licet eos perlustrare; Extra Bibliothecam auferre, nemini.

Doctor Noster Dnus Duborn Te plurimum salutat, Teque plurimi facit. Saluta, quæso, meo nomine, cum dno. Eckardo et Nuru suâ, Charissimos omnes Commensales; Et Vale semper memor

Tui addictissimi

Des Vignoles.